| 
                      Utrum lex vetus fuerit a Deo   
                         
                      1 Ad secundum sic proceditur. Videtur quod lex 
                      vetus non fuerit a Deo. Dicitur enim Deut. XXXII, Dei 
                      perfecta sunt opera. Sed lex fuit imperfecta, ut supra 
                      dictum est. Ergo lex vetus non fuit a Deo.   
                      2 Praeterea, Eccle. III dicitur, didici quod 
                      omnia opera quae fecit Deus, perseverent in aeternum. 
                      Sed lex vetus non perseverat in aeternum, dicit enim 
                      apostolus, ad Heb. VII, reprobatio fit quidem 
                      praecedentis mandati, propter infirmitatem eius et 
                      inutilitatem. Ergo lex vetus non fuit a Deo.   
                      3 Praeterea, ad sapientem legislatorem pertinet non 
                      solum mala auferre, sed etiam occasiones malorum. Sed 
                      vetus lex fuit occasio peccati, ut supra dictum est. Ergo 
                      ad Deum, cui nullus est similis in legislatoribus, ut 
                      dicitur Iob XXXVI, non pertinebat legem talem dare.   
                      4 Praeterea, I ad Tim. II, dicitur quod Deus 
                      vult omnes homines salvos fieri. Sed lex vetus non 
                      sufficiebat ad salutem hominum, ut supra dictum est. Ergo 
                      ad Deum non pertinebat talem legem dare. Lex ergo vetus 
                      non est a Deo.   
                      Sed contra est quod dominus dicit, Matth. XV, 
                      loquens Iudaeis, quibus erat lex vetus data, irritum 
                      fecistis mandatum Dei propter traditiones vestras. Et 
                      paulo ante praemittitur, honora patrem tuum et matrem 
                      tuam, quod manifeste in lege veteri continetur. Ergo 
                      lex vetus est a Deo.   
                      Respondeo dicendum quod lex vetus a bono Deo data 
                      est, qui est pater domini nostri Iesu Christi. Lex enim 
                      vetus homines ordinabat ad Christum dupliciter. Uno quidem 
                      modo, testimonium Christo perhibendo, unde ipse dicit, 
                      Lucae ult., oportet impleri omnia quae scripta sunt in 
                      lege et Psalmis et prophetis de me; et Ioan. V, si 
                      crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi, de me enim 
                      ille scripsit. Alio modo, per modum cuiusdam 
                      dispositionis, dum, retrahens homines a cultu idololatriae, 
                      concludebat eos sub cultu unius Dei, a quo salvandum erat 
                      humanum genus per Christum, unde apostolus dicit, ad Gal. 
                      III, priusquam veniret fides, sub lege custodiebamur 
                      conclusi in eam fidem quae revelanda erat. Manifestum 
                      est autem quod eiusdem est disponere ad finem et ad finem 
                      perducere, et dico eiusdem per se vel per suos subiectos. 
                      Non enim Diabolus legem tulisset per quam homines 
                      adducerentur ad Christum, per quem erat eiiciendus; 
                      secundum illud Matth. XII, si Satanas Satanam eiicit, 
                      divisum est regnum eius. Et ideo ab eodem Deo a quo 
                      facta est salus hominum per gratiam Christi, lex vetus 
                      data est.   
                      Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet aliquid 
                      non esse perfectum simpliciter, quod tamen est perfectum 
                      secundum tempus, sicut dicitur aliquis puer perfectus non 
                      simpliciter, sed secundum temporis conditionem. Ita etiam 
                      praecepta quae pueris dantur, sunt quidem perfecta 
                      secundum conditionem eorum quibus dantur, etsi non sint 
                      perfecta simpliciter. Et talia fuerunt praecepta legis. 
                      Unde apostolus dicit, ad Gal. III, lex paedagogus 
                      noster fuit in Christo.   
                      Ad secundum dicendum quod opera Dei perseverant in 
                      aeternum, quae sic Deus fecit ut in aeternum perseverent, 
                      et haec sunt ea quae sunt perfecta. Lex autem vetus 
                      reprobatur tempore perfectionis gratiae, non tanquam mala, 
                      sed tanquam infirma et inutilis pro isto tempore, quia, ut 
                      subditur, nihil ad perfectum adduxit lex. Unde ad Gal. III, 
                      dicit apostolus, ubi venit fides, iam non sumus sub 
                      paedagogo.   
                      Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, 
                      Deus aliquando permittit aliquos cadere in peccatum, ut 
                      exinde humilientur. Ita etiam voluit talem legem dare quam 
                      suis viribus homines implere non possent, ut sic dum 
                      homines de se praesumentes peccatores se invenirent, 
                      humiliati recurrerent ad auxilium gratiae.   
                      Ad quartum dicendum quod, quamvis lex vetus non 
                      sufficeret ad salvandum hominem, tamen aderat aliud 
                      auxilium a Deo hominibus simul cum lege, per quod salvari 
                      poterant, scilicet fides mediatoris, per quam iustificati 
                      sunt antiqui patres, sicut etiam nos iustificamur. Et sic 
                      Deus non deficiebat hominibus quin daret eis salutis 
                      auxilia. |