| 
                      Utrum lex vetus convenienter dat 
                      querit tempore Moysi.  
                         
                      1 Ad sextum sic proceditur. Videtur quod lex vetus 
                      non convenienter fuerit data tempore Moysi. Lex enim vetus 
                      disponebat ad salutem quae erat futura per Christum, sicut 
                      dictum est. Sed statim homo post peccatum indiguit 
                      huiusmodi salutis remedio. Ergo statim post peccatum lex 
                      vetus debuit dari.   
                      2 Praeterea, lex vetus data est propter 
                      sanctificationem eorum ex quibus Christus nasciturus erat. 
                      Sed Abrahae incoepit fieri promissio de semine, quod est 
                      Christus, ut habetur Gen. XII. Ergo statim tempore Abrahae 
                      debuit lex dari.   
                      3 Praeterea, sicut Christus non est natus ex aliis 
                      descendentibus ex Noe nisi ex Abraham, cui facta est 
                      promissio; ita etiam non est natus ex aliis filiis Abrahae 
                      nisi ex David, cui est promissio renovata, secundum illud 
                      II Reg. XXIII, dixit vir cui constitutum est de Christo 
                      Dei Iacob. Ergo lex vetus debuit dari post David, 
                      sicut data est post Abraham.   
                      Sed contra est quod apostolus dicit, ad Gal. III, 
                      quod lex propter transgressionem posita est, donec 
                      veniret semen cui promiserat, ordinata per Angelos in manu 
                      mediatoris, idest ordinabiliter data, ut Glossa dicit. 
                      Ergo congruum fuit ut lex vetus illo temporis ordine 
                      traderetur.   
                      Respondeo dicendum quod convenientissime lex vetus 
                      data fuit tempore Moysi. Cuius ratio potest accipi ex 
                      duobus, secundum quod quaelibet lex duobus generibus 
                      hominum imponitur. Imponitur enim quibusdam duris et 
                      superbis, qui per legem compescuntur et domantur, 
                      imponitur etiam bonis, qui, per legem instructi, 
                      adiuvantur ad implendum quod intendunt. Conveniens igitur 
                      fuit tali tempore legem veterem dari, ad superbiam hominum 
                      convincendam. De duobus enim homo superbiebat, scilicet de 
                      scientia, et de potentia. De scientia quidem, quasi ratio 
                      naturalis ei posset sufficere ad salutem. Et ideo ut de 
                      hoc eius superbia convinceretur permissus est homo 
                      regimini suae rationis absque adminiculo legis scriptae, 
                      et experimento homo discere potuit quod patiebatur 
                      rationis defectum, per hoc quod homines usque ad 
                      idololatriam et turpissima vitia circa tempora Abrahae 
                      sunt prolapsi. Et ideo post haec tempora fuit necessarium 
                      legem scriptam dari in remedium humanae ignorantiae, quia 
                      per legem est cognitio peccati, ut dicitur Rom. III. Sed 
                      postquam homo est instructus per legem, convicta est eius 
                      superbia de infirmitate, dum implere non poterat quod 
                      cognoscebat. Et ideo, sicut apostolus concludit, ad Rom. 
                      VIII, quod impossibile erat legi, in qua infirmabatur 
                      per carnem, misit Deus filium suum, ut iustificatio legis 
                      impleretur in nobis. Ex parte vero bonorum, lex data 
                      est in auxilium. Quod quidem tunc maxime populo 
                      necessarium fuit, quando lex naturalis obscurari 
                      incipiebat propter exuberantiam peccatorum. Oportebat 
                      autem huiusmodi auxilium quodam ordine dari, ut per 
                      imperfecta ad perfectionem manuducerentur. Et ideo inter 
                      legem naturae et legem gratiae, oportuit legem veterem 
                      dari.   
                      Ad primum ergo dicendum quod statim post peccatum 
                      primi hominis non competebat legem veterem dari, tum quia 
                      nondum homo recognoscebat se ea indigere, de sua ratione 
                      confisus. Tum quia adhuc dictamen legis naturae nondum 
                      erat obtenebratum per consuetudinem peccandi.   
                      Ad secundum dicendum quod lex non debet dari nisi 
                      populo, est enim praeceptum commune, ut dictum est. Et 
                      ideo tempore Abrahae data sunt quaedam familiaria 
                      praecepta, et quasi domestica, Dei ad homines. Sed 
                      postmodum, multiplicatis eius posteris intantum quod 
                      populus esset, et liberatis eis a servitute, lex 
                      convenienter potuit dari, nam servi non sunt pars populi 
                      vel civitatis, cui legem dari competit, ut philosophus 
                      dicit, in III Polit.   
                      Ad tertium dicendum quod, quia legem oportebat 
                      alicui populo dari, non solum illi ex quibus Christus 
                      natus est, legem acceperunt; sed totus populus consignatus 
                      signaculo circumcisionis, quae fuit signum promissionis 
                      Abrahae factae et ab eo creditae, ut dicit apostolus, Rom. 
                      IV. Et ideo etiam ante David oportuit legem dari tali 
                      populo iam collecto. |