| 
                      Utrum lex vetus fuertis bona 
                        
                        
                      1 Ad primum sic proceditur. 
                      Videtur quod lex vetus non fuerit bona. 
                      Dicitur enim Ezech. XX dedi eis 
                      praecepta non bona, et iudicia in quibus non vivent. 
                      Sed lex non dicitur bona nisi propter bonitatem 
                      praeceptorum quae continet. Ergo lex vetus non fuit bona.  
                       
                      2 Praeterea, ad bonitatem legis pertinet ut communi 
                      saluti proficiat sicut Isidorus dicit. Sed 
                      lex vetus non fuit salutifera, sed magis mortifera et 
                      nociva. Dicit enim apostolus, Rom. 
                      VII, sine lege peccatum mortuum erat. Ego autem vivebam 
                      sine lege aliquando, sed cum venisset mandatum, peccatum 
                      revixit, ego autem mortuus sum; et Rom. V, lex 
                      subintravit ut abundaret delictum. Ergo lex vetus non 
                      fuit bona.  
                       
                      3 Praeterea, ad bonitatem legis 
                      pertinet quod sit possibilis ad observandum et secundum 
                      naturam, et secundum humanam consuetudinem. Sed hoc non 
                      habuit lex vetus, dicit enim Petrus, Act. XV, quid 
                      tentatis imponere iugum super cervicem discipulorum, quod 
                      neque nos, neque patres nostri, portare potuimus? Ergo 
                      videtur quod lex vetus non fuerit bona.  
                       
                      Sed contra est quod apostolus dicit, 
                      Rom. VII, itaque lex quidem sancta est, et mandatum 
                      sanctum et iustum et bonum.   
                      Respondeo dicendum quod absque omni dubio lex vetus 
                      bona fuit. Sicut enim doctrina ostenditur esse vera ex hoc 
                      quod consonat rationi rectae, ita etiam lex aliqua 
                      ostenditur esse bona ex eo quod consonat rationi.
                      Lex autem vetus rationi consonabat. Quia 
                      concupiscentiam reprimebat, quae rationi adversatur; ut 
                      patet in illo mandato, non concupisces rem proximi tui, 
                      quod ponitur Exod. XX. Ipsa etiam omnia peccata 
                      prohibebat, quae sunt contra rationem. 
                      Unde manifestum est quod bona erat. Et haec est ratio 
                      apostoli, Rom. VII, condelector, inquit, legi Dei 
                      secundum interiorem hominem; et iterum, consentio legi, 
                      quoniam bona est. Sed notandum est quod bonum diversos 
                      gradus habet, ut Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., 
                      est enim aliquod bonum perfectum, et aliquod bonum 
                      imperfectum. Perfecta quidem bonitas est, in his quae ad 
                      finem ordinantur, quando aliquid est tale quod per se 
                      sufficiens est inducere ad finem, imperfectum autem bonum 
                      est quod operatur aliquid ad hoc quod perveniatur ad finem, 
                      non tamen sufficit ad hoc quod ad finem perducat. Sicut 
                      medicina perfecte bona est quae hominem sanat, imperfecta 
                      autem est quae hominem adiuvat, sed tamen sanare non 
                      potest. Est autem sciendum quod est alius finis legis 
                      humanae, et alius legis divinae. Legis enim humanae finis 
                      est temporalis tranquillitas civitatis, ad quem finem 
                      pervenit lex cohibendo exteriores actus, quantum ad illa 
                      mala quae possunt perturbare pacificum statum civitatis. 
                      Finis autem legis divinae est perducere hominem ad finem 
                      felicitatis aeternae; qui quidem finis impeditur per 
                      quodcumque peccatum, et non solum per actus exteriores, 
                      sed etiam per interiores. Et ideo illud quod sufficit ad 
                      perfectionem legis humanae, ut scilicet peccata prohibeat 
                      et poenam apponat, non sufficit ad perfectionem legis 
                      divinae, sed oportet quod hominem totaliter faciat idoneum 
                      ad participationem felicitatis aeternae. Quod quidem fieri 
                      non potest nisi per gratiam spiritus sancti, per quam 
                      diffunditur caritas in cordibus nostris, quae legem 
                      adimplet, gratia enim Dei vita aeterna, ut dicitur Rom. 
                      VI. Hanc autem gratiam lex vetus conferre non potuit, 
                      reservabatur enim hoc Christo, quia, ut dicitur Ioan. I,
                      lex per Moysen data est; gratia et veritas per Iesum 
                      Christum facta est. Et inde est quod 
                      lex vetus bona quidem est, sed imperfecta; secundum illud 
                      Heb. VII, nihil ad perfectum 
                      adduxit lex.  
                       
                      Ad primum ergo dicendum quod dominus loquitur ibi 
                      de praeceptis caeremonialibus; quae quidem dicuntur non 
                      bona, quia gratiam non conferebant, per quam homines a 
                      peccato mundarentur, cum tamen per huiusmodi se peccatores 
                      ostenderent. Unde signanter dicitur, et iudicia in quibus 
                      non vivent, idest per quae vitam gratiae obtinere non 
                      possunt; et postea subditur, et pollui eos in muneribus 
                      suis, idest pollutos ostendi, cum offerrent omne quod 
                      aperit vulvam, propter delicta sua.  
                       
                      Ad secundum dicendum quod lex dicitur occidisse, 
                      non quidem effective, sed occasionaliter, ex sua 
                      imperfectione, inquantum scilicet gratiam non conferebat, 
                      per quam homines implere possent quod mandabat, vel vitare 
                      quod vetabat. Et sic occasio ista non erat data, sed 
                      sumpta ab hominibus. Unde et apostolus ibidem dicit, 
                      occasione accepta peccatum per mandatum seduxit me, et per 
                      illud occidit. Et ex hac etiam ratione dicitur quod 
                      lex subintravit ut abundaret delictum, ut ly ut teneatur 
                      consecutive, non causaliter, inquantum scilicet homines, 
                      accipientes occasionem a lege, abundantius peccaverunt; 
                      tum quia gravius fuit peccatum post legis prohibitionem; 
                      tum etiam quia concupiscentia crevit, magis enim 
                      concupiscimus quod nobis prohibetur.  
                       
                      Ad tertium dicendum quod iugum legis servari non 
                      poterat sine gratia adiuvante, quam lex non dabat, dicitur 
                      enim Rom. IX, non est volentis neque 
                      currentis, scilicet velle et currere in praeceptis 
                      Dei, sed miserentis Dei. Unde et in Psalmo CXVIII dicitur,
                      viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum, 
                      scilicet per donum gratiae et caritatis. |