| 
                      Utrum necessaria et aeterna subiiciantur  
                         
                      1 Ad quartum sic proceditur. Videtur quod 
                      necessaria et aeterna subiiciantur legi aeternae.
                      Omne enim quod rationabile est, rationi 
                      subditur. Sed voluntas divina est rationabilis, cum 
                      sit iusta. Ergo rationi subditur. Sed lex aeterna est 
                      ratio divina. Ergo voluntas Dei subditur legi aeternae.
                      Voluntas autem Dei est aliquod aeternum.
                      Ergo etiam aeterna et necessaria legi aeternae 
                      subduntur.  
                       
                      2 Praeterea, quidquid subiicitur regi, subiicitur 
                      legi regis. Filius autem, ut dicitur I ad Cor. XV,
                      subiectus erit Deo et patri, cum tradiderit ei regnum.
                      Ergo filius, qui est aeternus, subiicitur legi 
                      aeternae.  
                       
                      3 Praeterea, lex aeterna est ratio divinae providentiae. 
                      Sed multa necessaria subduntur divinae providentiae, sicut 
                      permanentia substantiarum incorporalium et corporum 
                      caelestium. Ergo legi aeternae subduntur etiam necessaria.  
                       
                      Sed contra, ea quae sunt necessaria, impossibile 
                      est aliter se habere, unde cohibitione non indigent.
                      Sed imponitur hominibus lex ut cohibeantur 
                      a malis, ut ex supradictis patet. Ergo ea quae sunt 
                      necessaria, legi non subduntur.   
                      Respondeo 
                      dicendum quod, sicut supra dictum est, lex aeterna est 
                      ratio divinae gubernationis. Quaecumque ergo divinae 
                      gubernationi subduntur, subiiciuntur etiam legi aeternae, 
                      quae vero gubernationi aeternae non subduntur, neque legi 
                      aeternae subduntur. Horum autem distinctio attendi potest 
                      ex his quae circa nos sunt. Humanae enim gubernationi 
                      subduntur ea quae per homines fieri possunt, quae vero ad 
                      naturam hominis pertinent, non subduntur gubernationi 
                      humanae, scilicet quod homo habeat animam, vel manus aut 
                      pedes. Sic igitur legi aeternae subduntur omnia quae sunt 
                      in rebus a Deo creatis, sive sint contingentia sive sint 
                      necessaria, ea vero quae pertinent ad naturam vel 
                      essentiam divinam, legi aeternae non subduntur, sed sunt 
                      realiter ipsa lex aeterna.  
                       
                      Ad primum ergo dicendum quod de voluntate Dei 
                      dupliciter possumus loqui. Uno modo, quantum ad ipsam 
                      voluntatem, et sic, cum voluntas Dei sit ipsa eius 
                      essentia, non subditur gubernationi divinae neque legi 
                      aeternae, sed est idem quod lex aeterna. Alio modo 
                      possumus loqui de voluntate divina quantum ad ipsa quae 
                      Deus vult circa creaturas, quae quidem subiecta sunt legi 
                      aeternae, inquantum horum ratio est in divina sapientia.
                      Et ratione horum, voluntas Dei dicitur 
                      rationabilis. Alioquin, ratione sui ipsius, magis 
                      est dicenda ipsa ratio.  
                       
                      Ad secundum dicendum quod filius Dei non est a Deo 
                      factus, sed naturaliter ab ipso genitus. Et ideo non 
                      subditur divinae providentiae aut legi aeternae, sed magis 
                      ipse est lex aeterna per quandam appropriationem, ut patet 
                      per Augustinum, in libro de vera Relig. Dicitur autem esse 
                      subiectus patri ratione humanae naturae, secundum quam 
                      etiam pater dicitur esse maior eo.  
                       
                      Tertium concedimus, quia procedit de necessariis 
                      creatis.  
                       
                      Ad quartum dicendum quod, sicut philosophus dicit, 
                      in V Metaphys., quaedam necessaria habent causam suae 
                      necessitatis, et sic hoc ipsum quod impossibile est ea 
                      aliter esse, habent ab alio. Et hoc ipsum est cohibitio 
                      quaedam efficacissima, nam quaecumque cohibentur, intantum 
                      cohiberi dicuntur, inquantum non possunt aliter facere 
                      quam de eis disponatur. |